Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 45.2     

Genèse 45.2
Vulgate


1 non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae1 Corinthiens 13.5 Matthieu 18.15 2 Samuel 1.20 Genèse 43.30-43.31 Esaïe 42.14
2 elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus PharaonisRuth 1.9 Genèse 46.29 Nombres 14.1 2 Rois 20.3 Actes 20.37
3 et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterritiActes 7.13 Actes 9.5 Luc 5.8 Marc 6.50 Apocalypse 1.7
4 ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in AegyptoGenèse 37.28 Matthieu 14.27 Genèse 50.18 Actes 9.5
5 nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in AegyptumGenèse 50.20 Job 1.21 Genèse 45.7-45.8 Psaumes 105.16-105.17 2 Corinthiens 2.11
6 biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec metiExode 34.21 Deutéronome 21.4 1 Samuel 8.12 Esaïe 30.24 Genèse 47.18
7 praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitisPsaumes 44.4 Juges 15.18 Psaumes 18.50 Actes 7.35 1 Chroniques 11.14
8 non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra AegyptiJuges 17.10 Psaumes 105.21-105.22 Job 29.16 Jean 15.16 Romains 9.16
9 festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne morerisGenèse 45.13 Genèse 45.19-45.20
10 et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possidesExode 8.22 Genèse 46.28-46.29 Jean 14.2-14.3 Exode 9.26 Jean 17.24
11 ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possidesGenèse 47.12 Matthieu 15.5-15.6 Marc 7.9-7.12 Genèse 47.6 1 Timothée 5.4
12 en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vosGenèse 42.23 Luc 24.39 Jean 20.27
13 nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad meActes 7.14 1 Pierre 1.10-1.12 Jean 17.24 Apocalypse 21.23
14 cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eiusRomains 1.31 Genèse 46.29 Genèse 29.11 Genèse 33.4
15 osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eumLuc 15.20 Actes 20.37 Genèse 45.2 1 Samuel 10.1 Genèse 29.11
16 auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eiusGenèse 41.33 Genèse 16.6 Actes 7.13 Esther 5.14 Esther 1.21
17 dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram ChanaanGenèse 44.1-44.2 Genèse 42.25-42.26
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terraeGenèse 47.6 Genèse 27.28 Nombres 18.29 Nombres 18.12 Psaumes 81.16
19 praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientesGenèse 46.5 Genèse 45.27 Esaïe 49.1 Esaïe 49.23 Genèse 31.17-31.18
20 ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae eruntEzéchiel 9.5 Genèse 20.15 Ezéchiel 7.4 Esaïe 1.19 Ezéchiel 20.17
21 fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinereGenèse 45.19 Ezéchiel 23.24 2 Chroniques 8.13 Nombres 3.16 2 Chroniques 35.16
22 singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimisGenèse 43.34 2 Rois 5.5 2 Rois 5.22-5.23 Juges 14.19 Apocalypse 6.11
23 tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantesGenèse 43.11 Exode 16.3 Genèse 24.10
24 dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in viaGenèse 42.21-42.22 1 Thessaloniciens 5.13 Jean 13.34-13.35 Ephésiens 4.31-4.32 Philippiens 2.2-2.5
25 qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob 26 et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eisGenèse 37.35 Genèse 44.28 Psaumes 126.1 Genèse 42.38 Genèse 45.8-45.9
27 illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eiusGenèse 45.19 1 Samuel 30.12 Esaïe 57.15 Psaumes 85.6 Osée 6.2
28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriarGenèse 46.30 Luc 2.28-2.30 Jean 16.21-16.22

Cette Bible est dans le domaine public.