Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esther 3.12     

Esther 3.12
Vulgate


1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebatEsther 5.11 Esther 3.10 Nombres 24.7 Daniel 6.2 1 Samuel 15.33
2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eumEsther 2.19 Genèse 41.43 Esther 3.1 Exode 17.16 Esther 5.9
3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant cur praeter ceteros non observas mandata regisEsther 3.2 Exode 1.17 Matthieu 15.2-15.3 Esther 2.19
4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia dixerat enim eis se esse IudaeumGenèse 39.10 Daniel 3.16-3.18 Daniel 6.13 Daniel 3.8-3.9 Daniel 6.20-6.28
5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est valdeEsther 5.9 Daniel 3.19 Esther 3.2 Proverbes 21.24 Proverbes 19.19
6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationemPsaumes 83.4 Apocalypse 12.12
7 mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et exivit mensis duodecimus qui vocatur adarEsdras 6.15 Esther 9.24-9.26 Proverbes 16.33 Esther 1.3 Esther 9.5
8 dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiamActes 16.20-16.21 Esdras 4.12-4.15 Deutéronome 4.27 Lévitique 26.33 Néhémie 1.8
9 si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum adpendam arcariis gazae tuaeGenèse 23.16 Matthieu 18.24
10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti IudaeorumGenèse 41.42 Esther 8.2 Esther 7.6 Esther 3.1 Esther 8.8
11 dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placetPsaumes 73.7 Jérémie 26.14 Jérémie 40.4 Luc 23.25
12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo1 Rois 21.8 Esther 1.22 Esther 8.8-8.17 Esther 8.2 Daniel 6.12
13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent2 Chroniques 30.6 Esther 9.10 Esther 8.10-8.14 1 Samuel 15.3 1 Samuel 22.19
14 summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae scirent et pararent se ad praedictam diemEsther 8.13-8.14
15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante convivium et cunctis qui in urbe erant flentibusEsther 8.15 Osée 7.5 Apocalypse 11.10 Proverbes 4.16 Jean 16.20

Cette Bible est dans le domaine public.