Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 39.34     

Exode 39.34
Vulgate


1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus MosiExode 31.10 Exode 35.19 Exode 35.23 Exode 28.2-28.4 Exode 26.1
2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retortaExode 28.6-28.12 Exode 25.7 Lévitique 8.7
3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemineExode 36.8 Exode 26.1
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum 5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi1 Corinthiens 11.23 Lévitique 8.7 Matthieu 28.20 Exode 29.5 Esaïe 11.5
6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum IsrahelExode 28.9 Job 28.16 Ezéchiel 28.13 Exode 35.9 Exode 25.7
7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus MosiJosué 4.7 Exode 28.12 Marc 14.22-14.25 Néhémie 2.20 Marc 14.9
8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retortaExode 28.4 Exode 25.7 Esaïe 59.17 Exode 28.13-28.29 Ephésiens 6.14
9 quadrangulum duplex mensurae palmi 10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdusApocalypse 21.19-21.21 Exode 28.21 Exode 28.16-28.17
11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspisEzéchiel 28.13 Exode 28.18
12 in tertio ligyrius achates amethistus 13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos 14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorumApocalypse 21.12
15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimoExode 28.14 Jude 1.1 Cantique 1.10 Jean 10.28 2 Chroniques 3.5
16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalisExode 25.12
17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant 18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterenturExode 28.14 Cantique 1.10
19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi 20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinamExode 26.3
21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem1 Corinthiens 1.27 Matthieu 16.24 1 Corinthiens 1.25
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retortaExode 28.31-28.35
23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum 24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus MosiGalates 5.22 Exode 28.33
25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eiusExode 28.33-28.34 Psaumes 89.15 Cantique 4.13
26 et mitras cum coronulis suis ex byssoCantique 4.3 Exode 28.34 Deutéronome 22.12 Matthieu 9.20 Cantique 6.7
27 feminalia quoque linea byssinaEzéchiel 44.18 Philippiens 2.6-2.8 1 Pierre 1.13 Galates 3.27 Lévitique 8.13
28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus MosiExode 28.4 Ezéchiel 44.18 Exode 28.39 Exode 28.42
29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum DominiExode 28.39
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi2 Corinthiens 5.21 Exode 28.36-28.39 Tite 2.14 Exode 26.36 Zacharie 14.20
31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi 32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac basesExode 39.42-39.43 Exode 25.40 1 Samuel 15.22 Exode 25.1-25.31 Hébreux 3.2
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibusExode 31.7-31.11 Exode 35.11-35.19 Exode 36.1-36.38 Exode 25.1-25.30
34 velum arcam vectes propitiatorium 35 mensam cum vasis et propositionis panibusHébreux 9.5 Hébreux 9.8 Exode 25.17
36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleoExode 25.30 1 Rois 7.48
37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibusPhilippiens 2.15 Exode 25.31 Matthieu 5.14-5.16 Exode 27.21
38 et tentorium in introitu tabernaculiExode 30.7 Exode 37.29 Exode 30.3 Exode 25.6 Exode 35.8
39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suisExode 38.30 1 Rois 8.64
40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieriExode 27.9-27.16
41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eiusExode 28.2 Exode 39.1 Exode 31.10
42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat DominusExode 35.10 Exode 39.32 2 Timothée 2.15 Matthieu 28.20 2 Timothée 4.7
43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eisLévitique 9.22-9.23 2 Chroniques 30.27 1 Rois 8.14 Nombres 6.23-6.27 2 Samuel 6.18

Cette Bible est dans le domaine public.