Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Ecclésiaste 4.11 Vulgate
1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos 2 et laudavi magis mortuos quam viventes 3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt 4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est 5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens 6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi 7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole 8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima 9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae 10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur 13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum 14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur 15 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo 16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus 17 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali