Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 10.5     

Jérémie 10.5
Vulgate


1 audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus IsrahelJérémie 22.2 Osée 4.1 1 Thessaloniciens 2.13 Jérémie 13.15-13.17 Amos 7.16
2 haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentesLévitique 20.23 Lévitique 18.3 Esaïe 47.12-47.14 Luc 21.25-21.28 Deutéronome 12.30-12.31
3 quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in asciaEsaïe 44.9-44.20 Esaïe 45.20 Jérémie 10.8 Romains 1.21 Esaïe 40.19-40.31
4 argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvaturEsaïe 46.7 Esaïe 40.19-40.20 Psaumes 135.15 Psaumes 115.4 Esaïe 41.6-41.7
5 in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec beneEsaïe 46.7 1 Corinthiens 12.2 Esaïe 41.23-41.24 Habakuk 2.19 Esaïe 46.1
6 non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudineExode 15.11 Psaumes 48.1 Psaumes 96.4 Esaïe 12.6 Deutéronome 33.26
7 quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tuiApocalypse 15.4 Psaumes 22.28 Jérémie 5.22 1 Corinthiens 1.19-1.20 Psaumes 86.9
8 pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum estEsaïe 41.29 Jérémie 10.14 Zacharie 10.2 Habakuk 2.18 Psaumes 115.8
9 argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haecPsaumes 115.4 Daniel 10.5 Esaïe 40.19 1 Rois 10.22 Ezéchiel 27.12
10 Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eiusDeutéronome 32.4 Nahum 1.6 Esaïe 57.15 Psaumes 31.5 Psaumes 76.7
11 sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis suntPsaumes 96.5 Esaïe 2.18 Zacharie 13.2 Sophonie 2.11 Jérémie 10.15
12 qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelosJob 9.8 Genèse 1.1 Esaïe 40.22 Psaumes 78.69 Proverbes 3.19
13 ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suisPsaumes 135.7 Job 38.34-38.35 Job 38.22 Exode 9.23 Job 38.25-38.27
14 stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eisEsaïe 46.7-46.8 Jérémie 51.17-51.18 Jérémie 10.8 Proverbes 30.2 Esaïe 44.18-44.20
15 vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribuntEsaïe 41.24 Jérémie 14.22 Jérémie 51.18 Jonas 2.8 Zacharie 13.2
16 non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illiDeutéronome 32.9 Jérémie 32.18 Psaumes 74.2 Jérémie 31.35 Jérémie 51.19
17 congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidioneEzéchiel 12.3-12.12 Jérémie 6.1 Jérémie 21.13 Michée 2.10 Matthieu 24.15
18 quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur1 Samuel 25.29 Deutéronome 28.63-28.64 Zacharie 1.6 Jérémie 15.1-15.2 Jérémie 16.13
19 vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illamMichée 7.9 Psaumes 39.9 Jérémie 14.17 Lamentations 3.39-3.40 Jérémie 4.31
20 tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles measJérémie 4.20 Jérémie 31.15 Esaïe 54.2 Job 7.8 Esaïe 49.20-49.22
21 quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus estJérémie 12.10 Ezéchiel 34.2-34.10 Esaïe 56.10-56.12 Ezéchiel 22.25-22.30 Jérémie 23.9-23.32
22 vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconumJérémie 9.11 Habakuk 1.6-1.9 Jérémie 4.6 Jérémie 6.22 Jérémie 5.15
23 scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suosProverbes 20.24 Proverbes 16.1 Psaumes 37.23 Psaumes 119.116-119.117 Psaumes 17.5
24 corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas mePsaumes 6.1 Psaumes 38.1 Jérémie 30.11 Habakuk 3.2 Esaïe 40.23
25 effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaveruntPsaumes 79.6-79.7 Jérémie 8.16 Job 18.21 Psaumes 14.4 Jérémie 50.17

Cette Bible est dans le domaine public.