Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Habakuk 2     

Habakuk 2
Vulgate


1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me Psaumes 85.8 Esaïe 21.8 Jérémie 12.1 Habakuk 1.12-1.17 Esaïe 62.6
2 et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum Esaïe 30.8 Jérémie 36.2-36.4 Deutéronome 31.19 Apocalypse 14.13 Apocalypse 21.5-21.8
3 quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit Psaumes 27.14 Daniel 10.14 2 Thessaloniciens 2.6-2.8 Esaïe 30.18 Lamentations 3.25-3.26
4 ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet Romains 1.17 Hébreux 10.38 Galates 3.11-3.12 Jean 3.36 2 Thessaloniciens 2.4
5 et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos Proverbes 27.20 Proverbes 20.1 Esaïe 5.11-5.12 Proverbes 23.29-23.33 Psaumes 138.6
6 numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum Jérémie 50.13 Job 20.15-20.29 Michée 2.4 Nombres 23.7 Psaumes 94.3
7 numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis Proverbes 29.1 Nahum 1.9-1.10 Daniel 5.25-5.31 Jérémie 51.11 Jérémie 51.57
8 quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea Esaïe 33.1 Habakuk 2.17 Zacharie 2.8-2.9 Jérémie 27.7 Jérémie 50.28
9 vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali Jérémie 49.16 Josué 7.21-7.26 Jude 1.11 Genèse 13.10-13.13 Psaumes 49.11
10 cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua Nahum 1.14 2 Rois 9.26 Proverbes 1.18 Proverbes 8.36 Habakuk 2.16
11 quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit Luc 19.40 Josué 24.27 Hébreux 12.24 Job 31.38-31.40 Genèse 4.10
12 vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate Michée 3.10 Nahum 3.1 Genèse 4.11-4.17 1 Rois 16.34 Daniel 4.27-4.31
13 numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient Jérémie 51.58 Esaïe 50.11 Job 5.13-5.14 Psaumes 127.1-127.2 Esaïe 41.5-41.8
14 quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare Esaïe 11.9 Psaumes 22.27 Psaumes 72.19 Psaumes 86.9 Zacharie 14.8-14.9
15 vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius Jérémie 51.7 Genèse 9.22 Jérémie 25.15 Osée 7.5 Apocalypse 17.6
16 repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam Esaïe 47.3 Jérémie 25.15 Jérémie 25.26-25.29 Esaïe 28.7-28.8 Proverbes 3.35
17 quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea Habakuk 2.8 Psaumes 55.23 Zacharie 11.1 Psaumes 137.8 Jérémie 51.24
18 quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta Zacharie 10.2 Jérémie 10.8 Esaïe 42.17 Jérémie 2.27-2.28 1 Corinthiens 12.2
19 vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius Psaumes 135.17 Jérémie 10.4 1 Rois 18.26-18.29 Jérémie 10.9 Jérémie 10.14
20 Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra Zacharie 2.13 Sophonie 1.7 Psaumes 11.4 Jonas 2.7 Psaumes 46.10

Cette Bible est dans le domaine public.