Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 5     

Luc 5
Vulgate


1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth Nombres 34.11 Matthieu 4.18-4.22 Marc 1.16-1.20 Josué 12.3 Matthieu 14.34
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia Marc 1.19 Matthieu 4.21
3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas Jean 1.41-1.42 Marc 4.1-4.2 Matthieu 4.18 Matthieu 13.1-13.2 Jean 8.2
4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam Jean 21.6
5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete Jean 15.14 Jean 2.5 Ezéchiel 37.11-37.12 Luc 8.24 Ezéchiel 37.4-37.7
6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum 1 Corinthiens 15.58 Actes 4.4 Galates 6.9 Actes 2.41 Ecclésiaste 11.6
7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur Galates 6.2 Philippiens 4.3 Exode 23.5 Romains 16.2-16.4 Actes 11.25
8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine Esaïe 6.5 Job 42.5-42.6 Apocalypse 1.17 Matthieu 17.6 Daniel 10.16-10.17
9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant Luc 4.32 Psaumes 8.6 Luc 4.36 Psaumes 8.8 Marc 9.6
10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens Matthieu 4.19 Matthieu 13.47 Marc 1.17 Actes 2.4 Matthieu 20.20
11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum Luc 5.28 Matthieu 4.20 Matthieu 19.27 Marc 10.29-10.30 Philippiens 3.7-3.8
12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare Matthieu 8.2-8.4 Luc 17.12-17.13 Luc 17.16 Psaumes 50.15 Marc 1.40-1.45
13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo Jean 4.50-4.53 Luc 8.54-8.55 Genèse 1.3 2 Rois 5.10 Psaumes 33.9
14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis Marc 6.11 Lévitique 14.2-14.32 Matthieu 12.16 Luc 17.14 Matthieu 8.4
15 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis Matthieu 9.26 Marc 1.28 Matthieu 15.30-15.31 Marc 3.7 Matthieu 4.23-4.25
16 ipse autem secedebat in deserto et orabat Matthieu 14.23 Luc 6.12 Marc 1.35-1.36 Marc 6.46 Jean 6.15
17 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos Luc 6.19 Luc 8.46 Matthieu 15.1 Marc 3.22 Matthieu 11.5
18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum Marc 2.3-2.12 Matthieu 9.2-9.8 Jean 5.5-5.6 Actes 9.33
19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum Marc 2.4 Deutéronome 22.8 Matthieu 10.27 2 Samuel 11.2 Matthieu 24.17
20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua Luc 7.48 Jean 5.14 Matthieu 9.2 Actes 14.9 Psaumes 90.7-90.8
21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus Esaïe 43.25 Actes 6.11-6.13 Marc 2.6-2.7 Jean 10.33 Luc 7.49
22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris Luc 24.38 Psaumes 139.2 Actes 5.3 Hébreux 4.12 Matthieu 12.25
23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula Matthieu 9.5 Marc 2.9
24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam Esaïe 53.11 Luc 5.13 Jean 5.8-5.12 Matthieu 9.6 Jean 20.22-20.23
25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum Psaumes 107.20-107.22 Psaumes 33.9 Jean 9.24 Psaumes 103.1-103.3 Luc 17.15-17.18
26 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie Matthieu 9.8 Luc 7.16 Marc 2.12 Luc 5.8 Matthieu 12.23
27 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me Marc 2.13-2.22 Matthieu 16.24 Jean 21.19-21.22 Matthieu 8.22 Matthieu 4.19-4.21
28 et relictis omnibus surgens secutus est eum Luc 5.11 1 Rois 19.19-19.21 Matthieu 19.22-19.27 Luc 9.59-9.62
29 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes Luc 15.1 1 Corinthiens 5.9-5.11 Marc 2.15 Jean 12.2 1 Corinthiens 10.27
30 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis Actes 23.9 Marc 7.3 Luc 7.29-7.30 Luc 5.21 Luc 15.1-15.2
31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent Marc 2.17 Matthieu 9.12-9.13 Jérémie 8.22
32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam Luc 24.47 Luc 15.10 Luc 15.7 Actes 3.19 Actes 5.31
33 at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt Luc 11.1 Luc 18.12 Matthieu 9.14-9.17 Marc 2.18-2.22 Actes 9.11
34 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare Jean 3.29 Cantique 5.8 Esaïe 62.5 Cantique 3.10-3.11 Psaumes 45.10-45.16
35 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus Luc 17.22 Jean 14.3-14.4 Luc 24.17-24.21 Jean 16.4-16.7 2 Corinthiens 11.27
36 dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo 2 Corinthiens 6.16 Matthieu 9.16-9.17 Lévitique 19.19 Marc 2.21-2.22 Deutéronome 22.11
37 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt Josué 9.4 Psaumes 119.83 Josué 9.13
38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur Hébreux 8.8-8.13 Galates 4.9-4.11 2 Corinthiens 5.17 Galates 2.4 Colossiens 2.19-2.23
39 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est Jérémie 6.16 Romains 4.11-4.12 Hébreux 11.39 Hébreux 11.1-11.2 Marc 7.7-7.13

Cette Bible est dans le domaine public.