Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 6.21     

Juges 6.21
Vulgate


1 fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annisHabakuk 3.7 Genèse 25.2 Nombres 31.1-31.3 Juges 2.13-2.14 Juges 2.19-2.20
2 et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum locaHébreux 11.38 1 Samuel 13.6 Lévitique 26.17 Deutéronome 28.47-28.48 Apocalypse 6.15
3 cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationumJuges 7.12 Juges 3.13 Job 1.3 Juges 6.33 Genèse 29.1
4 et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinosLévitique 26.16 Deutéronome 28.51 Deutéronome 28.33 Michée 6.15 Genèse 10.19
5 ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantesJuges 7.12 Juges 8.10 Esaïe 60.6 Psaumes 83.4-83.12 Jérémie 46.23
6 humiliatusque est Israhel valde in conspectu MadianJuges 3.9 Esaïe 26.16 Psaumes 78.34 Psaumes 106.43-106.44 Juges 3.15
7 et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas 8 qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutisJuges 2.1-2.3 Psaumes 136.10-136.16 Néhémie 9.9-9.12 Ezéchiel 20.5-20.32 Esaïe 63.9-63.14
9 et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorumPsaumes 44.2-44.3
10 et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meamJérémie 10.2 Sophonie 3.2 Romains 10.16 Jérémie 43.7 Jérémie 3.13
11 venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret MadianHébreux 11.32 Josué 17.2 Juges 13.3 Juges 8.2 Esaïe 63.9
12 apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissimeLuc 1.28 Luc 1.11 Juges 13.3 Josué 1.5 Josué 1.9
13 dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus MadianPsaumes 44.1 Psaumes 89.49 2 Chroniques 15.2 Nombres 14.14-14.15 Esaïe 59.1-59.2
14 respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim teHébreux 11.34 1 Samuel 12.11 Hébreux 11.32 Juges 4.6 Josué 1.5-1.9
15 qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris meiExode 3.11 1 Samuel 9.21 1 Corinthiens 15.9 Jérémie 50.45 Michée 5.2
16 dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virumExode 3.12 Josué 1.5 Juges 6.12 Marc 16.20 Actes 11.21
17 et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad meExode 33.13 Esaïe 7.11 Psaumes 86.17 Exode 4.1-4.9 Juges 6.36-6.40
18 ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuumGenèse 18.3 Juges 13.15 Genèse 18.5 Genèse 19.3
19 ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit eiGenèse 18.6-18.8 Juges 13.15-13.19 Lévitique 2.4
20 cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset itaJuges 13.19 1 Rois 18.33-18.34
21 extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eiusLévitique 9.24 2 Chroniques 7.1 1 Rois 18.38 Juges 13.20 1 Chroniques 21.26
22 vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciemGenèse 32.30 Exode 33.20 Deutéronome 5.26 Deutéronome 5.24 Genèse 16.13
23 dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morierisDaniel 10.19 Genèse 43.23 Jean 14.27 Genèse 32.30 Jean 20.19
24 aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae EzriGenèse 22.14 Exode 17.15 Ezéchiel 48.35 Juges 8.32 Jérémie 23.6
25 nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succideExode 34.13 Juges 3.7 Deutéronome 7.5 Job 22.23 1 Rois 18.21
26 et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris2 Samuel 24.18 1 Corinthiens 14.33 1 Corinthiens 14.40
27 adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevitJean 2.5 Jean 3.2 Deutéronome 4.1 Jean 15.14 Matthieu 16.24
28 cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat 29 dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia 30 et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemusJérémie 50.38 Jérémie 26.11 Jean 16.2 Philippiens 3.6 Actes 26.9
31 quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius1 Rois 18.29 Jérémie 10.11 Exode 23.2 Psaumes 115.4-115.7 Deutéronome 17.2-17.7
32 ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius1 Samuel 12.11 Juges 7.1 2 Samuel 11.21 Osée 9.10 Jérémie 11.13
33 igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle IezrahelJosué 17.16 Juges 6.3 Psaumes 27.2-27.3 Josué 3.16 Job 1.3
34 spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequereturJuges 3.27 Juges 3.10 1 Chroniques 12.18 2 Chroniques 24.20 1 Samuel 11.6
35 misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt eiJuges 4.6 2 Chroniques 30.6-30.12
36 dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus esJuges 6.14 Matthieu 16.1 2 Rois 20.9 Juges 6.17-6.20 Exode 4.1-4.9
37 ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis IsrahelPsaumes 147.19-147.20 Osée 6.3-6.4 Deutéronome 32.2 Matthieu 10.5-10.6 Matthieu 15.24
38 factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevitEsaïe 35.7
39 dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madensGenèse 18.32 Matthieu 8.12 Esaïe 50.2 Actes 28.28 Romains 11.12-11.22
40 fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra

Cette Bible est dans le domaine public.