Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Osée 1 Vulgate
Les mariages d’Osée
Osée et la femme prostituée
1 verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel 2 principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino 3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium 4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel 5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel 6 et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum 7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus 8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium 9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester