Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 15.25     

Luc 15.25
Vulgate


1 erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illumMatthieu 9.10-9.13 Luc 13.30 1 Timothée 1.15 Matthieu 21.28-21.31 Luc 5.29-5.32
2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illisMatthieu 9.11 Luc 19.7 Luc 7.34 Galates 2.12 Actes 11.3
3 et ait ad illos parabolam istam dicens 4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illamEzéchiel 34.16 Ezéchiel 34.11-34.12 1 Pierre 2.25 Jérémie 50.6 Matthieu 12.11
5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudensEsaïe 53.10-53.11 Michée 7.18 Ezéchiel 18.23 Ephésiens 2.3-2.6 Esaïe 46.3-46.4
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perieratActes 11.23 1 Pierre 2.25 1 Thessaloniciens 3.7-3.9 Philippiens 2.17 Luc 2.13-2.14
7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentiaLuc 5.32 Luc 15.10 Proverbes 30.12 Matthieu 18.13 Luc 15.32
8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniatEzéchiel 34.12 Luc 19.10 Jean 10.16 Jean 11.52 Ephésiens 2.17
9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideramLuc 15.6-15.7
10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente2 Corinthiens 7.10 Ezéchiel 33.11 Hébreux 1.14 Apocalypse 5.11-5.14 Actes 10.3-10.5
11 ait autem homo quidam habuit duos filios 12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiamMarc 12.44 Luc 15.30 Deutéronome 21.16-21.17 Psaumes 17.14 Psaumes 16.5-16.6
13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxurioseLuc 16.1 Luc 16.19 Michée 6.3 Job 22.17-22.18 Esaïe 22.13
14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egereAmos 8.9-8.12 Osée 2.9-2.14 2 Chroniques 33.11 Ezéchiel 16.27
15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcosTite 3.3 Colossiens 3.5-3.7 Ephésiens 4.17-4.19 Nahum 3.6 Jérémie 8.4-8.6
16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabatLamentations 4.5 Psaumes 142.4 Romains 6.19-6.21 Esaïe 55.2 Esaïe 44.20
17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereoEzéchiel 18.28 Ephésiens 5.14 Ephésiens 2.4-2.5 Luc 15.18-15.19 Actes 26.11-26.19
18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram teLuc 18.13 Luc 15.21 Matthieu 3.6 Lamentations 3.40 Matthieu 6.9
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuisPsaumes 84.10 Matthieu 15.26-15.27 Genèse 32.10 Job 42.6 1 Pierre 5.6
20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illumPsaumes 86.5 Genèse 45.14 Genèse 46.29 Deutéronome 30.2-30.4 Psaumes 86.15
21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus1 Corinthiens 8.12 Psaumes 51.4 Luc 15.18-15.19 Jérémie 3.13 Ezéchiel 16.63
22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedesGenèse 41.42 Apocalypse 6.11 Zacharie 3.3-3.5 Esther 8.2 Apocalypse 7.9
23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemurEsaïe 25.6 Matthieu 22.2-22.14 Esaïe 65.13-65.14 Genèse 18.7 Proverbes 9.2
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulariEphésiens 2.1 Luc 15.32 Ephésiens 5.14 Ephésiens 2.5 1 Timothée 5.6
25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorumPsaumes 30.11 Psaumes 149.3 Luc 15.11-15.12 Ecclésiaste 3.4 Exode 15.20
26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent 27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepitLuc 15.30 Actes 22.13 Actes 9.17 Philémon 1.16
28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum1 Samuel 18.8 Jonas 4.9 Genèse 4.5-4.7 Jonas 4.1-4.4 Actes 14.2
29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularerLuc 18.11-18.12 Zacharie 7.3 Apocalypse 3.17 1 Samuel 15.13-15.14 Luc 17.10
30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatumProverbes 29.3 Luc 15.12-15.13 Exode 32.11 Exode 32.7 Luc 15.32
31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua suntRomains 9.4 Romains 11.1 Romains 11.35 Marc 7.27-7.28 Matthieu 20.13-20.16
32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus estLuc 15.24 Ephésiens 2.1-2.10 Luc 7.34 Esaïe 35.10 Romains 3.19

Cette Bible est dans le domaine public.