Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 86.2 Vulgate
1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma 4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic 5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus 6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma 7 sicut laetantium omnium habitatio in te