Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 13     

Marc 13
Vulgate


1 et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae Matthieu 24.1-24.51 Malachie 3.1-3.2 Ezéchiel 10.19 Ezéchiel 7.20-7.22 Ezéchiel 10.4
2 et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur Matthieu 24.2 1 Rois 9.7-9.8 2 Chroniques 7.20-7.21 Actes 6.14 Luc 19.41-19.44
3 et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas Marc 4.34 Matthieu 21.1 Matthieu 13.10 Marc 5.37 Jean 1.40-1.41
4 dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari Actes 1.6-1.7 Matthieu 24.3 Jean 21.21-21.22 Daniel 12.8 Luc 21.7
5 et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat Jérémie 29.8 Ephésiens 5.6 2 Thessaloniciens 2.3 Colossiens 2.8 1 Corinthiens 15.33
6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent Marc 13.22 Jérémie 14.14 Jean 5.43 Matthieu 24.5 Matthieu 24.11
7 cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis Matthieu 18.7 Luc 21.9-21.11 Actes 17.3 Jean 14.27 Psaumes 112.7
8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec Esaïe 19.2 Jérémie 6.24 2 Chroniques 15.6 Actes 11.28 Apocalypse 6.4
9 videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis Matthieu 10.17-10.18 Marc 13.5 Jean 16.2 Actes 9.1-9.2 Actes 16.20-16.24
10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium Colossiens 1.6 Matthieu 24.14 Romains 10.18 Colossiens 1.23 Romains 1.8
11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus Luc 21.14-21.15 Actes 6.10 Luc 12.11-12.12 Matthieu 10.19-10.21 Jacques 1.5
12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos Matthieu 10.21 Luc 12.52-12.53 Michée 7.4-7.6 Luc 21.16 Ezéchiel 38.21
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit Matthieu 10.22 Jean 15.18-15.19 Jean 15.21 Luc 6.22 Apocalypse 2.10
14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes Daniel 12.11 Daniel 9.27 Apocalypse 1.3 Daniel 11.31 Luc 21.20-21.24
15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua Proverbes 22.3 Matthieu 24.16-24.18 Proverbes 6.4-6.5 Actes 27.18-27.19 Genèse 19.15-19.17
16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum 17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus Luc 23.29 Osée 13.16 Lamentations 4.10 Luc 21.23 Lamentations 2.19-2.20
18 orate vero ut hieme non fiant 19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient Daniel 12.1 Joël 2.2 Daniel 9.26 Matthieu 24.21 Daniel 9.12
20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies Esaïe 65.8-65.9 Matthieu 24.22 Romains 11.28-11.32 Zacharie 13.8-13.9 Romains 11.5-11.7
21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis Luc 17.23-17.24 Luc 21.8 Matthieu 24.23-24.25 Deutéronome 13.1-13.3 Matthieu 24.5
22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos Matthieu 24.24 Jean 4.48 Apocalypse 13.13-13.14 Marc 13.6 2 Timothée 2.19
23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia 2 Pierre 3.17 Marc 13.5 Jean 14.29 Luc 21.34 Jean 16.1-16.4
24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum Ezéchiel 32.7 Esaïe 13.10 Amos 5.20 2 Pierre 3.12 Luc 21.25-21.27
25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur Esaïe 34.4 Apocalypse 6.13
26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria Apocalypse 1.7 Marc 8.38 Matthieu 16.27 Actes 1.11 Marc 14.62
27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli Deutéronome 30.4 Matthieu 24.31 Zacharie 2.6 Marc 13.22 Matthieu 13.41
28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas Luc 21.29-21.31 Matthieu 24.32-24.33
29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis Jacques 5.9 Ezéchiel 12.25-12.28 Ezéchiel 7.10-7.12 1 Pierre 4.17-4.18 Hébreux 10.25-10.37
30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant Luc 21.32 Matthieu 24.34 Matthieu 16.28 Marc 9.1 Matthieu 23.36
31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt Matthieu 5.18 Luc 21.33 Esaïe 51.6 Matthieu 24.35 Esaïe 40.8
32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater Actes 1.7 Matthieu 25.13 Matthieu 24.36-24.42 Apocalypse 3.3 1 Thessaloniciens 5.1-5.2
33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit Ephésiens 6.18 Matthieu 25.13 Romains 13.11-13.12 Luc 12.40 1 Pierre 4.7
34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet Jean 10.3 Colossiens 3.24 Matthieu 25.14-25.30 1 Corinthiens 15.58 Ezéchiel 33.2-33.9
35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane Matthieu 24.42 Matthieu 24.44 Marc 13.33 Marc 14.30 Marc 6.48
36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes Matthieu 24.48-24.51 Marc 14.40 1 Thessaloniciens 5.6-5.7 Luc 21.34 Romains 13.11-13.14
37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate Marc 13.35 Marc 13.33 Luc 12.41-12.46

Cette Bible est dans le domaine public.