Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 1.5 Vulgate
1 beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit 2 sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte 3 et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur 4 non sic impii non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae;5 ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum6 quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit