Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Jonas 1.8 Vulgate
Mission et fuite de Jonas
1 et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens 2 surge vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea quia ascendit malitia eius coram me 3 et surrexit Iona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini 4 Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri 5 et timuerunt nautae et clamaverunt viri ad deum suum et miserunt vasa quae erant in navi in mare ut adleviaretur ab eis et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi 6 et accessit ad eum gubernator et dixit ei quid tu sopore deprimeris surge invoca Deum tuum si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus 7 et dixit vir ad collegam suum venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc malum sit nobis et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam 8 et dixerunt ad eum indica nobis cuius causa malum istud sit nobis quod est opus tuum quae terra tua et quo vel ex quo populo es tu 9 et dixit ad eos Hebraeus ego sum et Dominum Deum caeli ego timeo qui fecit mare et aridam 10 et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis 11 et dixerunt ad eum quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis quia mare ibat et intumescebat 12 et dixit ad eos tollite me et mittite in mare et cessabit mare a vobis scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos 13 et remigabant viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos 14 et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quaesumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti 15 et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo 16 et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota