Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 121.2 Vulgate
1 canticum graduum huic David laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum 4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini 5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David 6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te 7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis 8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te 9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi