Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 26 Vulgate
1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo 2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt 3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo 4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius 5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui 6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino 7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me 8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram 9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus 10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me 11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos 12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi 13 credo videre bona Domini in terra viventium 14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum