Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 3.1 Vulgate
Confiance malgré la persécution
1 psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 2 Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3 multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius; diapsalma 4 tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum 5 voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma 6 ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me 7 non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 8 quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti 9 Domini est salus et super populum tuum benedictio tua