Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esther 7.6     

Esther 7.6
Vulgate


1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum reginaEsther 5.8 Esther 3.15
2 dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris inpetrabisJean 16.24 Esther 5.6 Esther 9.12 Esther 5.3
3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecroEsther 4.8 1 Rois 20.31 Esther 5.8 2 Rois 1.13 Psaumes 122.6-122.9
4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cuius crudelitas redundat in regemEsther 3.9 Esther 3.13 Deutéronome 28.68 Esther 8.11 Esther 4.7-4.8
5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius potentiae ut haec audeat facereJob 9.24 Actes 5.3 Genèse 27.33
6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae ferre non sustinens2 Thessaloniciens 2.8 Job 18.5-18.12 Psaumes 139.19-139.22 1 Corinthiens 5.13 Psaumes 27.2
7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malumEsther 1.12 Proverbes 19.12 Proverbes 14.19 Daniel 3.19 Esaïe 60.14
8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et statim operuerunt faciem eiusEsther 1.6 Esther 6.12 Job 9.24 Esaïe 49.23 Esaïe 22.17
9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eoPsaumes 7.15-7.16 Proverbes 11.5-11.6 Esther 5.14 Psaumes 35.8 Esther 1.10
10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo et regis ira quievitDaniel 6.24 Ezéchiel 5.13 Juges 15.7 Zacharie 6.8 Psaumes 7.16

Cette Bible est dans le domaine public.