Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lamentations 1     

Lamentations 1
Vulgate


1 ALEPH quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo 1 Rois 4.21 Esdras 4.20 Esaïe 3.26 2 Rois 23.35 Esaïe 22.2
2 BETH plorans ploravit in nocte et lacrimae eius in maxillis eius non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici Psaumes 6.6 Michée 7.5 Jérémie 13.17 Lamentations 1.16-1.17 Lamentations 1.19
3 GIMEL migravit Iuda propter adflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores eius adprehenderunt eam inter angustias Lamentations 2.9 Deutéronome 28.64-28.67 Jérémie 16.16 Lamentations 4.18-4.19 Jérémie 52.8
4 DELETH viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae eius destructae sacerdotes eius gementes virgines eius squalidae et ipsa oppressa amaritudine Joël 1.8-1.13 Jérémie 9.11 Jérémie 14.2 Lamentations 2.6-2.7 Esaïe 24.4-24.6
5 HE facti sunt hostes eius in capite inimici illius locupletati sunt quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius parvuli eius ducti sunt captivi ante faciem tribulantis Psaumes 90.7-90.8 Jérémie 39.9 Ezéchiel 8.17-8.18 Ezéchiel 9.9 Jérémie 30.14-30.15
6 VAV et egressus est a filia Sion omnis decor eius facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascuam et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis Ezéchiel 24.25 Esaïe 4.5 Jérémie 13.18 Deutéronome 28.25 Jérémie 51.30-51.32
7 ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Psaumes 42.4 Psaumes 77.5-77.9 Psaumes 79.4 Psaumes 137.3-137.4 Jérémie 37.7
8 HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum Lamentations 1.20-1.22 Esaïe 59.2-59.13 Lamentations 1.11 Lamentations 1.4-1.5 Jérémie 13.22
9 TETH sordes eius in pedibus eius nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus Deutéronome 32.29 Esaïe 47.7 Ecclésiaste 4.1 Lamentations 1.17 Psaumes 25.18
10 IOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam Deutéronome 23.3 Jérémie 51.51 Esaïe 64.10-64.11 Néhémie 13.1 Psaumes 74.4-74.8
11 CAPH omnis populus eius gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis Jérémie 52.6 Jérémie 38.9 Lamentations 2.12 Ezéchiel 5.16-5.17 1 Samuel 30.11-30.12
12 LAMED o vos omnes qui transitis per viam adtendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die irae furoris sui Luc 23.28-23.31 Daniel 9.12 Lamentations 2.13 Matthieu 24.21 Esaïe 13.13
13 MEM de excelso misit ignem in ossibus meis et erudivit me expandit rete pedibus meis convertit me retrorsum posuit me desolatam tota die maerore confectam Habakuk 3.16 Job 30.30 Job 19.6 Psaumes 22.14 Ezéchiel 17.20
14 NUN vigilavit iugum iniquitatum mearum in manu eius convolutae sunt et inpositae collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere Esaïe 47.6 Deutéronome 28.48 Proverbes 5.22 Jérémie 28.14 Ezéchiel 25.7
15 SAMECH abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos torcular calcavit Dominus virgini filiae Iuda Esaïe 28.18 Esaïe 63.3 Malachie 4.3 Jérémie 37.10 Jérémie 14.17
16 AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus Lamentations 1.2 Lamentations 2.11 Lamentations 2.18 Jérémie 13.17 Lamentations 3.48-3.49
17 FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos Jérémie 4.31 Esaïe 1.15 Lamentations 1.9 2 Rois 24.2-24.4 Lamentations 1.16
18 SADE iustus est Dominus quia os eius ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem Jérémie 12.1 1 Samuel 12.14-12.15 Lamentations 1.12 Psaumes 119.75 Romains 3.19
19 COPH vocavi amicos meos et ipsi deceperunt me sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt quia quaesierunt cibum sibi ut refocilarent animam suam Lamentations 1.2 Lamentations 2.20 Lamentations 1.11 Job 19.13-19.19 Jérémie 2.28
20 RES vide Domine quoniam tribulor venter meus conturbatus est subversum est cor meum in memet ipsa quoniam amaritudine plena sum foris interfecit gladius et domi mors similis est Lamentations 2.11 Ezéchiel 7.15 Deutéronome 32.25 Esaïe 16.11 Job 30.27
21 SEN audierunt quia ingemesco ego et non est qui consoletur me omnes inimici mei audierunt malum meum laetati sunt quoniam tu fecisti adduxisti diem consolationis et fient similes mei Lamentations 1.8 Lamentations 1.16 Jérémie 50.11 Lamentations 2.15 Lamentations 1.22
22 THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens Psaumes 109.14-109.15 Néhémie 4.4-4.5 Jérémie 8.18 Psaumes 137.7-137.9 Jérémie 10.25

Cette Bible est dans le domaine public.