Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 6.14     

Actes 6.14
Vulgate


1 in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorumActes 4.35 Actes 2.41 Actes 9.41 Actes 2.47 Actes 9.39
2 convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensisDeutéronome 1.9-1.14 Exode 18.17-18.26 2 Timothée 2.4 Nombres 11.11-11.13 Actes 25.27
3 considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opusDeutéronome 1.13 Jacques 3.17-3.18 Genèse 41.38-41.39 3 Jean 1.12 Actes 10.22
4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimusActes 1.14 Philippiens 1.9-1.11 Colossiens 1.9-1.13 1 Corinthiens 9.16 Ephésiens 1.15-1.17
5 et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam AntiochenumActes 11.24 Actes 6.8 Actes 21.8 Actes 6.3 Actes 13.1
6 hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manusActes 1.24 2 Timothée 1.6 Actes 8.17 1 Timothée 4.14 Actes 13.3
7 et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fideiActes 19.20 Actes 12.24 Colossiens 1.6 Romains 1.5 2 Chroniques 30.24
8 Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populo1 Timothée 3.13 Actes 6.5 Actes 8.6 Actes 6.10 Actes 4.29-4.30
9 surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum StephanoActes 15.23 Actes 15.41 Actes 22.3 Actes 23.34 Actes 21.27
10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebaturLuc 21.15 Job 32.18 Job 32.8 Jérémie 15.20 1 Corinthiens 2.4
11 tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et DeumMatthieu 26.59-26.60 1 Timothée 1.13 Jean 9.29 Actes 25.3 Jean 5.45-5.47
12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in conciliumProverbes 15.18 Actes 13.50 Actes 5.18 Actes 21.27 Actes 5.27
13 et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legemActes 21.28 Actes 6.11 Actes 7.58 Actes 25.8 Psaumes 35.11
14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis MosesActes 21.21 Daniel 9.26 Actes 15.1 Actes 26.3 Hébreux 10.1-10.18
15 et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeliEcclésiaste 8.1 Matthieu 17.2 Exode 34.29-34.35 Matthieu 5.22 Matthieu 13.43

Cette Bible est dans le domaine public.