Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 113 Vulgate
1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium 5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium 7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob 8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum 9 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam 10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit 12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum 13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt 14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur 15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo 16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis 17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est 19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est 20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron 21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus 22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros 23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram 24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum 25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum 26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum