Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Job 26 Vulgate
1 respondens autem Iob dixit 2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis 3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam 4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum 5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis 6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni 7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili 8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum 9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam 10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae 11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius 12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum 13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri