Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 35     

Job 35
Vulgate


1 igitur Heliu haec rursum locutus est 2 numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior Deo sum Matthieu 12.36-12.37 Luc 19.22 Job 10.7 Job 9.17 Job 19.6-19.7
3 dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi proderit si ego peccavero Job 34.9 Job 9.21-9.22 Psaumes 73.13 Job 21.15 Job 31.2
4 itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum Job 34.8 Proverbes 13.20
5 suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod altior te sit Job 22.12 Esaïe 55.9 Nahum 1.3 Job 37.16 Psaumes 8.3-8.4
6 si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae quid facies contra eum Proverbes 8.36 Jérémie 7.19 Proverbes 9.12
7 porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua accipiet Job 22.2-22.3 Romains 11.35 Proverbes 9.12 Luc 17.10 Psaumes 16.2
8 homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium hominis adiuvabit iustitia tua Josué 22.20 Genèse 12.2 Genèse 19.29 Jonas 1.12 Hébreux 11.7
9 propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt propter vim brachii tyrannorum Exode 2.23 Job 34.28 Exode 3.9 Luc 18.3-18.7 Psaumes 55.2-55.3
10 et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte Psaumes 42.8 Psaumes 149.5 Actes 16.25 Esaïe 51.13 Psaumes 77.6
11 qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli erudit nos Psaumes 94.12 Job 36.22 Genèse 1.26 Job 32.8 Genèse 2.7
12 ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum Proverbes 1.28 Jean 9.31 Psaumes 123.3-123.4 Esaïe 14.14-14.17 Psaumes 73.6-73.8
13 non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur Proverbes 15.29 Jérémie 11.11 Esaïe 1.15 Jacques 4.3 Amos 5.22
14 etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et expecta eum Job 9.11 Romains 8.33-8.34 Job 9.19 Psaumes 62.8 Psaumes 37.5-37.6
15 nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus valde Psaumes 89.32 Luc 1.20 Osée 11.8-11.9 Apocalypse 3.19 Job 30.15-30.31
16 ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat Job 38.2 Job 34.35-34.37 Job 3.1 Job 33.2 Job 33.8-33.12

Cette Bible est dans le domaine public.