Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 10.2 Vulgate
1 in finem psalmus David2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde 4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit 5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum 6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum 8 quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius