Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 129 Vulgate
1 canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae 3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit 4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius 5 speravit anima mea in Domino 6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino 7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius