Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 11     

Exode 11
Vulgate


1 et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum et post haec dimittet vos et exire conpellet Lévitique 26.21 Exode 9.14 Exode 12.31-12.39 Genèse 15.14 Exode 3.20
2 dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea Exode 3.22 Exode 12.35-12.36 Exode 32.2-32.4 Exode 32.24 Psaumes 24.1
3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharao et omni populo Exode 3.21 Exode 12.36 Psaumes 106.46 Deutéronome 34.11 Esther 9.4
4 et ait haec dicit Dominus media nocte egrediar in Aegyptum Exode 12.29 Amos 4.10 Job 34.20 Matthieu 25.6 Exode 12.12
5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam et omnia primogenita iumentorum Psaumes 78.51 Exode 12.29 Psaumes 136.10 Exode 4.23 Psaumes 135.8
6 eritque clamor magnus in universa terra Aegypti qualis nec ante fuit nec postea futurus est Exode 12.30 Amos 5.17 Sophonie 1.10 Luc 13.28 Jérémie 31.15
7 apud omnes autem filios Israhel non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israhel Josué 10.21 Exode 8.22 Malachie 3.18 Exode 7.22 Exode 10.23
8 descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post haec egrediemur Exode 12.31-12.33 Daniel 3.19 2 Rois 3.9 Deutéronome 29.24 1 Rois 20.10
9 et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti Exode 7.3-7.4 Exode 3.19 Exode 10.1 Romains 9.16-9.18
10 Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quae scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israhel de terra sua Exode 4.21 Exode 10.20 Exode 10.27 Exode 7.13-7.14 1 Samuel 6.6

Cette Bible est dans le domaine public.