Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 31.9     

Ezéchiel 31.9
Vulgate


1 et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicensEzéchiel 30.20 Jérémie 52.5-52.6 Ezéchiel 1.2
2 fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tuaEzéchiel 29.19 Ezéchiel 31.18 Ezéchiel 30.10 Esaïe 14.13-14.14 Apocalypse 10.11
3 ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eiusEsaïe 10.33-10.34 Daniel 4.10 Ezéchiel 17.3-17.4 Juges 9.15 Daniel 4.20-4.23
4 aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionisEzéchiel 17.8 Ezéchiel 17.5 Apocalypse 17.1 Apocalypse 17.15 Jérémie 51.36
5 propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multisDaniel 4.11 Ezéchiel 17.5 Esaïe 10.8-10.14 Psaumes 1.3 Esaïe 36.4
6 cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarumEzéchiel 17.23 Daniel 4.12 Matthieu 13.32 Daniel 4.21
7 eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas 8 cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eiusEzéchiel 28.13 Psaumes 80.10 Esaïe 51.3 Genèse 13.10 Ezéchiel 31.16
9 quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso DeiGenèse 13.10 Ezéchiel 28.13 Esaïe 51.3 Daniel 4.22-4.25 Juges 9.8-9.20
10 propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine suaEzéchiel 28.17 Daniel 5.20 2 Chroniques 32.25 Esaïe 10.12 Proverbes 16.18
11 tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eumDeutéronome 18.12 Nahum 3.18 Ezéchiel 32.11-32.12 Daniel 5.18-5.19 Lévitique 20.22-20.23
12 et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eumEzéchiel 28.7 Ezéchiel 35.8 Habakuk 1.6 Nahum 3.17-3.18 Ezéchiel 30.11
13 in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionisEzéchiel 32.4 Esaïe 18.6 Ezéchiel 29.5 Apocalypse 19.17-19.18
14 quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacumPsaumes 82.7 Ezéchiel 26.20 Daniel 5.22-5.23 Deutéronome 13.11 Psaumes 63.9-63.10
15 haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa suntNahum 2.8-2.10 Apocalypse 18.18-18.19 Malachie 3.4 Apocalypse 18.9-18.11
16 a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquisEsaïe 14.15 Ezéchiel 26.15 Esaïe 14.8 Habakuk 2.17 Aggée 2.7
17 nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationumEzéchiel 31.6 Psaumes 9.17 Ezéchiel 31.3 Lamentations 4.20 Ezéchiel 32.20-32.31
18 cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus DeusEzéchiel 32.19 Ezéchiel 32.21 Ezéchiel 28.10 Psaumes 52.7 Ezéchiel 31.16

Cette Bible est dans le domaine public.