5 quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui Marc 12.19 Luc 20.28 Matthieu 22.24 Genèse 38.8-38.9 Ruth 1.12-1.13 6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex Israhel Deutéronome 29.20 Genèse 28.8-28.10 Ruth 4.10-4.12 Psaumes 9.5 Psaumes 109.13 7 sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumere Ruth 4.5-4.6 Ruth 4.1-4.2 8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere Ruth 4.6 9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui Ruth 4.7-4.8 Nombres 12.14 Esaïe 50.6 Job 30.10 Matthieu 27.30 10 et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati 11 si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eius 1 Timothée 2.9 Romains 3.8 12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia Deutéronome 19.13 Deutéronome 19.21 Deutéronome 7.2