Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Juges 12.15     

Juges 12.15
Vulgate


1 ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuamJuges 8.1 Psaumes 109.4 Jean 10.32 Juges 14.15 Jacques 4.1-4.2
2 quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium et facere noluistisJuges 11.12-11.33
3 quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium1 Samuel 28.21 Job 13.14 1 Samuel 19.5 Psaumes 119.109 Juges 9.17
4 vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse1 Samuel 25.10 Proverbes 15.1 Nombres 32.39-32.40 Néhémie 4.4 Deutéronome 3.12-3.17
5 occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sumJuges 3.28 Josué 22.11 Juges 7.24 Josué 2.7
6 interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo miliaMatthieu 26.73 Proverbes 17.14 Proverbes 18.19 Matthieu 12.25 Galates 5.15
7 iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad 8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de BethleemMatthieu 2.1 Genèse 15.19 1 Samuel 16.1 Michée 5.2
9 qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit IsrahelJuges 10.4 Juges 12.14
10 mortuusque est ac sepultus in Bethleem 11 cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem annis 12 mortuusque est ac sepultus in ZabulonJosué 19.42 1 Chroniques 6.69 1 Chroniques 8.13
13 post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites 14 qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel octo annisJuges 5.10 Juges 10.4
15 mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte AmalechJuges 5.14 1 Samuel 15.7 2 Samuel 23.30 Exode 17.8 Genèse 14.7

Cette Bible est dans le domaine public.