Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Juges 12.6 Vulgate
1 ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam Juges 8.1 Jacques 3.16 Ecclésiaste 4.4 Juges 15.6 2 Samuel 19.41-19.43 2 quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis auxilium et facere noluistis Juges 11.12-11.33 3 quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in proelium 1 Samuel 19.5 1 Samuel 28.21 Job 13.14 Psaumes 119.109 2 Chroniques 13.12 4 vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse 1 Samuel 25.10 Juges 11.10 Proverbes 12.13 Psaumes 78.9 Proverbes 15.1 5 occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum Juges 3.28 Josué 22.11 Juges 7.24 Josué 2.7 6 interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia Ecclésiaste 10.12 Esaïe 27.12 Psaumes 69.2 Marc 14.70 Psaumes 69.15 7 iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad
Ibtsan, Élon et Abdon juges en Israël
8 post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem Matthieu 2.1 Genèse 15.19 1 Samuel 16.1 Michée 5.2 9 qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit Israhel Juges 10.4 Juges 12.14 10 mortuusque est ac sepultus in Bethleem 11 cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem decem annis 12 mortuusque est ac sepultus in Zabulon Josué 19.42 1 Chroniques 6.69 1 Chroniques 8.13 13 post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel Farathonites 14 qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in Israhel octo annis Juges 5.10 Juges 10.4 15 mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in monte Amalech Juges 5.14 Genèse 14.7 Juges 3.27 Juges 3.13 1 Samuel 15.7