Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Chroniques 22     

2 Chroniques 22
Vulgate


1 constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda 2 Chroniques 21.16-21.17 2 Rois 8.24-8.29 2 Chroniques 36.1 2 Chroniques 26.1 2 Chroniques 33.25
2 filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Otholia filia Amri 2 Rois 8.26 2 Chroniques 21.6 1 Rois 16.28
3 sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim eius inpulit eum ut impie ageret Deutéronome 13.6-13.10 Genèse 27.12-27.13 Malachie 2.15 Genèse 6.4-6.5 Juges 17.4-17.5
4 fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius Proverbes 13.20 Proverbes 1.10 2 Chroniques 24.17-24.18 Proverbes 19.27 Proverbes 12.5
5 ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram Psaumes 1.1 2 Rois 8.9 Daniel 5.22 Michée 6.16 2 Chroniques 19.2
6 qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem 2 Rois 9.15 2 Chroniques 22.1 2 Rois 8.29 2 Chroniques 21.17 2 Rois 10.13-10.14
7 voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab 2 Rois 9.21 2 Chroniques 10.15 Osée 14.9 1 Rois 19.16 Malachie 4.3
8 cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Iuda et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit illos 2 Rois 10.10-10.14
9 ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae 2 Chroniques 21.20-22.1 1 Rois 14.13 1 Rois 13.21 2 Chroniques 21.17 2 Chroniques 21.4
10 siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram 2 Rois 11.1-11.3 2 Chroniques 22.2-22.4
11 porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum 2 Rois 11.2 1 Rois 15.4 Esaïe 65.8 Psaumes 76.10 2 Chroniques 21.7
12 fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram Psaumes 12.8 Jérémie 12.1 Habakuk 1.12 Psaumes 27.5 Psaumes 73.18-73.19

Cette Bible est dans le domaine public.