Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 140.7 Vulgate
Prière pour être protégé des persécuteurs
1 psalmus David Domine clamavi ad te exaudi me intende voci meae cum clamavero ad te 2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum 3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis 4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum 5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum autem; peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum 6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt 7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum 8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam 9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem 10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam