Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 38     

Psaumes 38
Vulgate


1 in finem Idithun canticum David 2 dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me 3 obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est 4 concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis 5 locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi 6 ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma 7 verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea 8 et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est 9 ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me 10 obmutui et; non aperui os meum quoniam tu fecisti 11 amove a me plagas tuas 12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur; omnis homo diapsalma 13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei 14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero

Cette Bible est dans le domaine public.