Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 94.10 Vulgate
1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro 2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei 3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt 5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt 6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos 7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius 8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam