Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 13     

1 Corinthiens 13
Vulgate


1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 1 Pierre 4.8 1 Timothée 1.5 2 Pierre 2.18 Galates 5.6 Galates 5.22
2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 1 Corinthiens 13.3 Matthieu 17.20 Matthieu 21.21 1 Corinthiens 16.22 1 Jean 4.8
3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest Jacques 2.14-2.17 Hébreux 13.9 Actes 21.13 Luc 19.8 Jean 13.37
4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 1 Pierre 4.8 Proverbes 10.12 Colossiens 3.12 1 Thessaloniciens 5.14 1 Jean 4.11
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 1 Corinthiens 10.24 Philippiens 2.21 Jacques 1.19 1 Jean 3.16-3.17 Proverbes 14.17
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 2 Jean 1.4 Proverbes 14.9 2 Thessaloniciens 2.12 Romains 1.32 1 Thessaloniciens 3.6-3.10
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet 1 Pierre 4.8 1 Corinthiens 13.4 2 Timothée 2.24 2 Timothée 2.3-2.10 1 Corinthiens 9.12
8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur Hébreux 8.13 Actes 19.6 1 Corinthiens 12.28-12.30 1 Corinthiens 13.13 Actes 2.4
9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 1 Corinthiens 8.2 1 Corinthiens 13.12 Psaumes 139.6 Job 11.7-11.8 Ephésiens 3.8
10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est Apocalypse 22.4-22.5 Apocalypse 21.22-21.23 2 Corinthiens 5.7-5.8 Esaïe 60.19-60.20 1 Corinthiens 13.12
11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 1 Corinthiens 14.20 1 Corinthiens 3.1-3.2 Galates 4.1 Ecclésiaste 11.10
12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 1 Jean 3.2 2 Corinthiens 3.18 Matthieu 5.8 Jacques 1.23 Philippiens 3.12
13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas 1 Corinthiens 16.14 1 Corinthiens 13.1-13.8 1 Jean 4.7-4.18 Colossiens 3.14 Galates 5.6

Cette Bible est dans le domaine public.