Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 19.9     

Apocalypse 19.9
Vulgate


1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro estApocalypse 11.15 1 Chroniques 29.11 Apocalypse 7.10-7.12 Apocalypse 19.6 Apocalypse 12.10
2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eiusDeutéronome 32.43 Apocalypse 6.10 Psaumes 19.9 Apocalypse 15.3 Apocalypse 18.20
3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorumEsaïe 34.10 Apocalypse 14.11 Apocalypse 19.1 Apocalypse 18.9 Genèse 19.28
4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluiaApocalypse 5.14 Psaumes 106.48 1 Corinthiens 14.16 Matthieu 6.13 Psaumes 89.52
5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magniPsaumes 135.1 Psaumes 134.1 Psaumes 148.11-148.13 Psaumes 150.6 Psaumes 135.19-135.20
6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotensApocalypse 14.2 Apocalypse 6.1 Apocalypse 1.15 Psaumes 99.1 Psaumes 97.1
7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit seApocalypse 21.9 Apocalypse 21.2 Matthieu 22.2 Ephésiens 5.32 Jean 3.29
8 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorumEsaïe 61.10 Ezéchiel 16.10 Ephésiens 5.26-5.27 Marc 9.3 Psaumes 132.9
9 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei suntApocalypse 21.5 Apocalypse 22.6 Apocalypse 1.19 Apocalypse 19.7-19.8 Apocalypse 3.14
10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiaeActes 10.25-10.26 Apocalypse 22.8-22.9 Apocalypse 12.17 1 Pierre 1.10-1.12 Hébreux 12.25
11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnatPsaumes 96.13 Apocalypse 6.2 Apocalypse 3.14 Esaïe 11.3-11.5 Apocalypse 4.1
12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipseApocalypse 19.16 Apocalypse 1.14 Apocalypse 2.17-2.18 Matthieu 28.18 Luc 10.22
13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum DeiJean 1.1 Jean 1.14 1 Jean 1.1 Psaumes 58.10 Esaïe 63.1-63.6
14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundumJude 1.14 Apocalypse 19.8 Apocalypse 7.9 Apocalypse 17.14 Matthieu 28.3
15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentisApocalypse 2.27 Psaumes 2.9 2 Thessaloniciens 2.8 Apocalypse 1.16 Esaïe 11.4
16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantiumApocalypse 17.14 1 Timothée 6.15 Apocalypse 19.12-19.13 Psaumes 72.11 Apocalypse 2.17
17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam DeiApocalypse 19.21 Apocalypse 8.13 Jérémie 12.9 Ezéchiel 39.17-39.20 Apocalypse 14.6
18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorumApocalypse 13.16 Ezéchiel 39.18-39.20 Jérémie 34.20 Jérémie 7.33 Jérémie 19.7
19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eiusApocalypse 16.16 Apocalypse 16.14 Daniel 7.21-7.26 Daniel 11.40-11.45 Apocalypse 19.11-19.14
20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphureApocalypse 20.10 Apocalypse 21.8 Apocalypse 20.14-20.15 Apocalypse 14.10 Daniel 7.7-7.14
21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorumApocalypse 19.17-19.19 Apocalypse 17.16 Apocalypse 19.11-19.15 Apocalypse 1.16

Cette Bible est dans le domaine public.