Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Apocalypse 19     

Apocalypse 19
Vulgate


1 post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro est Apocalypse 11.15 1 Chroniques 29.11 Apocalypse 7.10-7.12 Apocalypse 19.6 Apocalypse 12.10
2 quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius Deutéronome 32.43 Apocalypse 6.10 Apocalypse 18.20 Psaumes 19.9 Apocalypse 15.3
3 et iterum dixerunt alleluia et fumus eius ascendit in saecula saeculorum Esaïe 34.10 Apocalypse 14.11 Apocalypse 19.1 Apocalypse 18.9 Genèse 19.28
4 et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluia Apocalypse 5.14 Psaumes 106.48 Psaumes 72.19 Psaumes 41.13 Apocalypse 11.15-11.16
5 et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni Psaumes 134.1 Psaumes 135.1 Psaumes 148.11-148.13 Psaumes 103.20-103.22 Apocalypse 7.15
6 et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens Apocalypse 14.2 Psaumes 99.1 Psaumes 97.1 Apocalypse 6.1 Apocalypse 1.15
7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se Apocalypse 21.9 Apocalypse 21.2 Matthieu 22.2 Jean 3.29 Ephésiens 5.32
8 et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim iustificationes sunt sanctorum Esaïe 61.10 Ezéchiel 16.10 Ephésiens 5.26-5.27 Marc 9.3 Romains 3.22
9 et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi haec verba vera Dei sunt Apocalypse 21.5 Apocalypse 22.6 Apocalypse 1.19 Apocalypse 19.7-19.8 Apocalypse 19.10-19.11
10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae Actes 10.25-10.26 Apocalypse 22.8-22.9 Apocalypse 12.17 1 Pierre 1.10-1.12 Hébreux 12.25
11 et vidi caelum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et iustitia iudicat et pugnat Psaumes 96.13 Apocalypse 6.2 Apocalypse 3.14 Esaïe 11.3-11.5 Esaïe 32.1
12 oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse Apocalypse 19.16 Apocalypse 1.14 Apocalypse 2.17-2.18 Apocalypse 12.3 Matthieu 28.18
13 et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei Jean 1.1 Jean 1.14 1 Jean 1.1 Esaïe 9.5 Psaumes 58.10
14 et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum Jude 1.14 Apocalypse 7.9 Apocalypse 19.8 Apocalypse 17.14 Matthieu 28.3
15 et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis 2 Thessaloniciens 2.8 Apocalypse 2.27 Psaumes 2.9 Esaïe 63.2-63.6 Apocalypse 1.16
16 et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium Apocalypse 17.14 1 Timothée 6.15 Apocalypse 2.17 Philippiens 2.9-2.11 Apocalypse 19.12-19.13
17 et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quae volabant per medium caeli venite congregamini ad cenam magnam Dei Apocalypse 19.21 Jérémie 12.9 Apocalypse 8.13 Ezéchiel 39.17-39.20 Apocalypse 14.6
18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum Apocalypse 13.16 Ezéchiel 39.18-39.20 Deutéronome 28.26 1 Samuel 17.44 Apocalypse 6.15
19 et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu eius Apocalypse 16.16 Apocalypse 16.14 Joël 3.9-3.14 Apocalypse 14.9 Apocalypse 11.7
20 et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiae qui et adorant imaginem eius vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure Apocalypse 20.10 Apocalypse 21.8 Apocalypse 20.14-20.15 Apocalypse 14.10 Esaïe 30.33
21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum Apocalypse 19.17-19.19 Apocalypse 17.16 Apocalypse 19.11-19.15 Apocalypse 1.16

Cette Bible est dans le domaine public.