Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esther 8.10     

Esther 8.10
Vulgate


1 die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman adversarii Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suusEsther 2.7 Esther 2.15 Proverbes 13.22 Job 27.16-27.17 Psaumes 39.6
2 tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suamEsther 3.10 Genèse 41.42 Daniel 2.48 Psaumes 37.34 Luc 15.22
3 nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas fieriOsée 12.4 Hébreux 5.7 Esaïe 38.2 Esther 3.8-3.15 2 Rois 4.27
4 at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eumEsther 4.11 Esther 5.2
5 et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat corriganturEsther 7.3 Esther 5.8 Esther 3.12-3.13 Esther 2.17 1 Samuel 20.29
6 quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi meiEsther 7.4 Romains 10.1 Romains 9.2-9.3 Néhémie 2.3 Jérémie 9.1
7 responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui ausus est manum in Iudaeos mittereEsther 7.10-8.1 Proverbes 13.22 Galates 3.13
8 scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut epistulis quae ex regis nomine mittebantur et illius anulo signatae erant nemo auderet contradicereEsther 3.12 Esther 1.19 Daniel 6.8 2 Timothée 2.19 Esther 8.10
9 accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audireEsther 1.22 Esther 1.1 Esther 3.12-3.13 2 Rois 18.26 Daniel 6.1
10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis praevenirent1 Rois 4.28 Daniel 4.1 Ecclésiaste 8.4 Esaïe 66.20 2 Chroniques 30.6
11 quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus interficerent atque delerentEsther 3.13 Psaumes 37.14-37.15 Ezéchiel 39.10 Esther 9.2-9.16 Psaumes 68.3
12 et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id est tertiadecima mensis duodecimi adarEsther 9.1 Esther 3.13-3.15 Juges 1.6-1.7 Exode 15.9-15.10
13 summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suisEsther 3.14 Psaumes 37.14-37.15 Psaumes 92.10-92.11 Psaumes 149.6-149.9 Psaumes 68.23
14 egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et edictum regis pependit in SusisEsther 3.15 Daniel 8.2 Ecclésiaste 9.10 Néhémie 1.1 1 Samuel 21.8
15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque purpureo omnisque civitas exultavit atque laetata estGenèse 41.42 Esther 3.15 Luc 16.19 Proverbes 29.2 Esther 6.8
16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et tripudiumPsaumes 97.11 Psaumes 30.5-30.11 Esther 4.1-4.3 Proverbes 11.10 Proverbes 4.18-4.19
17 apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos iudaici nominis terror invaseratEsther 9.19 1 Samuel 25.8 Deutéronome 11.25 Esther 9.27 Exode 15.16

Cette Bible est dans le domaine public.