Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 27     

Psaumes 27
Vulgate


1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum Psaumes 118.6 Hébreux 13.6 Exode 15.2 2 Corinthiens 12.9 Esaïe 60.19-60.20
2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum Psaumes 14.4 Job 19.22 Jean 18.3-18.6 Job 31.31 Psaumes 118.12
3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum Psaumes 3.6 Philippiens 1.28 2 Corinthiens 5.6-5.8 1 Pierre 3.14 Romains 8.35-8.37
4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis Psaumes 26.8 Psaumes 23.6 Psaumes 65.4 Psaumes 84.10 Psaumes 63.2-63.5
5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos Psaumes 31.20 Psaumes 40.2 Psaumes 91.1 Psaumes 138.7 Psaumes 57.1
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae Psaumes 3.3 Psaumes 107.22 Esaïe 12.6 Hébreux 13.15 1 Pierre 2.5
7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei Psaumes 13.3 Psaumes 130.2-130.4 Psaumes 5.2 Psaumes 143.1-143.2 Psaumes 4.1
8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est Psaumes 105.4 Jérémie 29.12-29.13 Psaumes 119.58 Esaïe 55.6-55.7 Psaumes 63.1-63.2
9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum Psaumes 69.17 Psaumes 102.2 Psaumes 143.7 Psaumes 24.5 Psaumes 119.121

Cette Bible est dans le domaine public.