Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Psaume 31     

Psaumes 31
Vulgate


1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus 3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die 4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea; dum configitur mihi; spina diapsalma 5 delictum meum cognitum tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma 6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma 8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos 9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit 11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde

Cette Bible est dans le domaine public.