Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 2     

1 Corinthiens 2
Vulgate


1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi 1 Corinthiens 1.17 1 Corinthiens 2.4 1 Corinthiens 2.13 Exode 4.10 Jérémie 1.6-1.7
2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum Galates 6.14 Philippiens 3.8-3.10 Galates 3.1 1 Corinthiens 1.22-1.25 Jean 17.3
3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos 2 Corinthiens 13.4 2 Corinthiens 4.16 1 Corinthiens 4.10-4.13 Actes 18.12 2 Corinthiens 10.1
4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis Romains 15.19 1 Corinthiens 1.17 1 Corinthiens 2.13 1 Corinthiens 4.20 1 Thessaloniciens 1.5
5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei 2 Corinthiens 4.7 2 Corinthiens 6.7 1 Corinthiens 1.17 2 Corinthiens 12.9
6 sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur 1 Corinthiens 1.28 Hébreux 5.14 Jacques 3.15 1 Pierre 5.10 1 Corinthiens 1.18-1.20
7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram Romains 16.25-16.26 Ephésiens 3.4-3.9 Esaïe 48.6-48.7 1 Pierre 5.1 Ephésiens 1.4
8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent Jacques 2.1 Actes 7.2 1 Corinthiens 2.6 Actes 13.27 Jean 15.22-15.25
9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum Esaïe 64.4 Jacques 1.12 Psaumes 31.19 Esaïe 65.17 Jean 3.16
10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei Ephésiens 3.5 Jean 14.26 Ephésiens 3.3 Matthieu 16.17 Matthieu 13.11
11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei Proverbes 20.27 Jérémie 17.9 Proverbes 14.10 1 Corinthiens 2.10 Romains 11.33-11.34
12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 1 Jean 5.19-5.20 1 Jean 2.27 Romains 8.15-8.16 1 Jean 4.4-4.5 Romains 8.1
13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes 1 Corinthiens 1.17 1 Corinthiens 2.4 1 Corinthiens 2.14 1 Pierre 1.12 Colossiens 3.16
14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 1 Corinthiens 1.18 Matthieu 13.11-13.17 Romains 8.5-8.8 1 Jean 2.27 Jude 1.19
15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur 1 Corinthiens 3.1 Galates 6.1 1 Jean 4.1 1 Thessaloniciens 5.21 1 Corinthiens 14.37
16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus Jean 15.15 Romains 11.34 Jean 16.13-16.16 Esaïe 40.13-40.14 Job 15.8

Cette Bible est dans le domaine public.