Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 4.3     

2 Samuel 4.3
Vulgate


1 audivit autem filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolutae sunt manus eius omnisque Israhel perturbatus estEsdras 4.4 Jérémie 6.24 Esaïe 13.7 Matthieu 2.2-2.3 2 Samuel 17.2
2 duo autem viri principes latronum erant filio Saul nomen uni Baana et nomen alteri Rechab filii Remmon Berothitae de filiis Beniamin siquidem et Beroth reputata est in BeniaminJosué 18.25 Josué 9.17 2 Rois 5.2 2 Rois 6.23 2 Samuel 3.22
3 et fugerunt Berothitae in Getthaim fueruntque ibi advenae usque in tempus illudNéhémie 11.33 1 Samuel 31.7
4 erat autem Ionathan filio Saul filius debilis pedibus quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrahel tollens itaque eum nutrix sua fugit cumque festinaret ut fugeret cecidit et claudus effectus est habuitque vocabulum Mifiboseth2 Samuel 9.3 1 Chroniques 8.34 1 Chroniques 9.40 1 Samuel 29.11 2 Samuel 9.6
5 venientes igitur filii Remmon Berothitae Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridieProverbes 24.33-24.34 1 Rois 16.9 2 Samuel 11.2 2 Chroniques 25.27 1 Thessaloniciens 5.3-5.7
6 ingressi sunt autem domum adsumentes spicas tritici et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt2 Samuel 2.23 2 Samuel 20.10 2 Samuel 3.27
7 cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte1 Samuel 17.54 2 Rois 10.6-10.7 Marc 6.28-6.29 2 Samuel 2.29 1 Samuel 31.9
8 et adtulerunt caput Hisboseth ad David in Hebron dixeruntque ad regem ecce caput Hisboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius1 Samuel 25.29 1 Samuel 23.15 Psaumes 71.24 Apocalypse 18.20 Apocalypse 6.10
9 respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia1 Rois 1.29 Genèse 48.16 Psaumes 103.4 Psaumes 34.6-34.7 Psaumes 106.10
10 quoniam eum qui adnuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul qui putabat se prospera nuntiare tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio2 Samuel 1.2-1.16
11 quanto magis nunc cum homines impii interfecerint virum innoxium in domo sua super lectulum suum non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terraPsaumes 9.12 Genèse 9.5-9.6 Nombres 35.31-35.34 Exode 21.12 Habakuk 1.4
12 praecepit itaque David pueris et interfecerunt eos praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron caput autem Hisboseth tulerunt et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron2 Samuel 1.15 2 Samuel 3.32 Matthieu 7.2 2 Samuel 21.9 Deutéronome 21.22-21.23

Cette Bible est dans le domaine public.