Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esdras 5     

Esdras 5
Vulgate


1 prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem in nomine Dei Israhel Aggée 1.1-2.1 Zacharie 4.6-4.10 Zacharie 1.1-1.21 Michée 5.4
2 tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos Esdras 3.2 Esdras 6.14 Zacharie 3.1-3.4 Aggée 1.12-1.15 Zacharie 4.6-4.9
3 in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros hos instauraretis Esdras 6.6 Esdras 1.3 Esdras 6.13 Esdras 5.9 Esdras 7.21
4 ad quod respondimus eis quae essent nomina hominum auctorum illius aedificationis 5 oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam Esdras 7.28 Esdras 7.6 Psaumes 33.18 Esdras 8.22 2 Chroniques 16.9
6 exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen ad Darium regem Esdras 4.9 Esdras 5.3 Esdras 6.6 Esdras 4.23 Esdras 4.11
7 sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax omnis Daniel 3.9 Esdras 4.17 2 Thessaloniciens 3.16 Daniel 4.1 Daniel 6.21
8 notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum Daniel 4.2 Deutéronome 10.17 Daniel 2.47 Esdras 7.23 Néhémie 11.3
9 interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros instauraretis Esdras 5.3-5.4
10 sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis 11 huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus aedificaverat et extruxerat 2 Chroniques 3.1-3.5 Actes 27.23 Psaumes 119.46 Romains 6.16 Galates 6.14
12 postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem 2 Chroniques 36.16-36.17 2 Rois 24.2 Deutéronome 31.17 Daniel 9.5 Juges 6.1
13 anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit edictum ut domus Dei aedificaretur Esaïe 44.28-45.1 Esdras 6.3-6.5 Esdras 1.1-1.8
14 nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit Esdras 6.5 Esdras 5.16 2 Chroniques 36.7 Aggée 1.14 Aggée 1.1
15 dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo Esdras 6.3 Esdras 1.2 Esdras 3.3
16 tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum conpletum est Esdras 6.15 Esdras 3.10 Esdras 3.8 Zacharie 4.10 Aggée 2.18
17 nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos Esdras 4.15 Esdras 6.1-6.5 Proverbes 25.2 Esdras 4.19

Cette Bible est dans le domaine public.