Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Esdras 9     

Esdras 9
Vulgate


1 postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israhel et sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum Néhémie 9.2 Lévitique 18.24-18.30 Exode 33.16 Deutéronome 12.30-12.31 Psaumes 106.35
2 tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima Exode 34.16 Néhémie 13.23-13.24 Exode 22.31 Deutéronome 14.2 Exode 19.6
3 cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens Néhémie 1.4 Josué 7.6 Lévitique 21.5 Jérémie 7.29 Daniel 4.19
4 convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum Esdras 10.3 Exode 29.39 Esaïe 66.2 Psaumes 119.136 2 Chroniques 34.27
5 et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum Exode 9.29 1 Rois 8.38 Exode 9.33 1 Rois 8.22 1 Rois 8.54
6 et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum 2 Chroniques 28.9 Apocalypse 18.5 Psaumes 38.4 Job 42.6 Jérémie 8.12
7 a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac 2 Chroniques 29.6 Daniel 9.5-9.8 Jérémie 25.18 Deutéronome 28.15-28.68 Jérémie 44.22
8 et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra Psaumes 13.3 Ecclésiaste 12.11 Néhémie 9.31 Esdras 9.9 Psaumes 85.6
9 quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in Hierusalem Zacharie 2.5 Esdras 7.11-7.28 Esdras 6.14-6.15 Esdras 6.1-6.12 Aggée 1.9
10 et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia dereliquimus mandata tua Daniel 9.4-9.16 Josué 7.8 Lamentations 3.22 Romains 3.19 Genèse 44.16
11 quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua Lévitique 18.24-18.30 Esdras 6.21 Ezéchiel 36.25-36.27 2 Rois 21.16 Deutéronome 18.12
12 nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum Proverbes 13.22 Deutéronome 23.6 Deutéronome 7.3 2 Chroniques 19.2 Josué 1.6-1.9
13 et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie Psaumes 103.10 Habakuk 3.2 Job 11.6 Galates 3.4 Esdras 9.6-9.8
14 ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem Deutéronome 9.8 Deutéronome 9.14 Esdras 9.2 Nombres 16.21 2 Pierre 2.20-2.21
15 Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc Psaumes 130.3 Daniel 9.14 Romains 10.3 Daniel 9.7-9.11 Zacharie 3.3-3.4

Cette Bible est dans le domaine public.