Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
Psaumes 75.8 Vulgate
Dieu, le juge souverain
1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium 2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion 4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma 5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis 6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis 7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos 8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua 9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit 10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma 11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi 12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili 13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae