Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 35     

Ezéchiel 35
Vulgate


1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 Pierre 1.21 Ezéchiel 34.1 Ezéchiel 22.1 Ezéchiel 21.1
2 fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi Genèse 32.3 Ezéchiel 6.2 Ezéchiel 25.8 Ephésiens 6.19 2 Chroniques 20.22-20.23
3 haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum Jérémie 6.12 Jérémie 15.6 Ezéchiel 6.14 Ezéchiel 35.7 Jérémie 51.25
4 urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus Ezéchiel 35.9 Malachie 1.3-1.4 Ezéchiel 35.12 Joël 3.19 Ezéchiel 6.6-6.7
5 eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae Psaumes 137.7 Ezéchiel 21.25 Amos 1.11 Ezéchiel 21.29 Ezéchiel 25.12
6 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te Esaïe 63.2-63.6 Apocalypse 18.24 Psaumes 109.16-109.17 Apocalypse 19.2-19.3 Apocalypse 16.5-16.7
7 et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem Ezéchiel 35.3 Ezéchiel 29.11 Ezéchiel 35.9 2 Chroniques 15.5-15.6 Juges 5.6-5.7
8 et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent Ezéchiel 31.12 Ezéchiel 39.4-39.5 Ezéchiel 32.4-32.5 Esaïe 34.2-34.7
9 in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus Ezéchiel 6.7 Ezéchiel 25.13 Ezéchiel 35.4 Jérémie 49.13 Jérémie 49.17-49.18
10 eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi Ezéchiel 36.5 Ezéchiel 48.35 Psaumes 48.1-48.3 Sophonie 3.15 Psaumes 83.4-83.12
11 propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero Matthieu 7.2 Psaumes 9.16 Amos 1.11 Psaumes 73.17-73.18 Psaumes 137.7
12 et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum Ezéchiel 36.2 Ezéchiel 35.9 Psaumes 83.12 Ezéchiel 6.7 Jérémie 50.7
13 et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi Daniel 11.36 Ezéchiel 35.12 1 Samuel 2.3 Jérémie 29.23 Esaïe 36.20
14 haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam Esaïe 65.13-65.15 Jérémie 51.48 Esaïe 14.7-14.8
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus Lamentations 4.21 Ezéchiel 35.3-35.4 Esaïe 34.5-34.6 Abdias 1.15 Abdias 1.12

Cette Bible est dans le domaine public.