Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Michée 1     

Michée 1
Vulgate


1 verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super Samariam et Hierusalem Esaïe 1.1 Jérémie 26.18 Osée 1.1 Amos 1.1 2 Chroniques 27.1-27.9
2 audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo Esaïe 1.2 Psaumes 11.4 Habakuk 2.20 Jérémie 22.29 Psaumes 50.7
3 quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terrae Amos 4.13 Esaïe 26.21 Psaumes 115.3 Deutéronome 32.13 Esaïe 64.1-64.2
4 et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps Nahum 1.5 Psaumes 97.5 Juges 5.4 Amos 9.5 Habakuk 3.10
5 in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne Hierusalem Amos 8.14 Jérémie 2.19 2 Rois 16.3-16.4 2 Rois 16.10-16.12 Osée 7.1
6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et fundamenta eius revelabo Ezéchiel 13.14 Michée 3.12 2 Rois 19.25 Lamentations 4.1 Amos 5.11
7 et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur Osée 2.12 Deutéronome 23.18 Osée 8.6 2 Rois 23.14-23.15 Osée 2.5
8 super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam planctum velut draconum et luctum quasi strutionum Esaïe 20.2-20.4 Esaïe 22.4 Job 30.29 Jérémie 9.1 Jérémie 9.10
9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem 2 Chroniques 32.1-32.23 Esaïe 8.7-8.8 Michée 1.12 2 Rois 18.9-18.13 Jérémie 30.11-30.15
10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo Pulveris pulvere vos conspergite 2 Samuel 1.20 Jérémie 6.26 Josué 18.23 Lamentations 3.29 Amos 6.10
11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae accipiet ex vobis quae stetit sibimet Esaïe 20.4 Michée 1.8 Ezéchiel 16.37 Esaïe 16.2 Jérémie 48.9
12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem Jérémie 14.19 Esaïe 59.9-59.11 Esaïe 45.7 Michée 1.9 Amos 3.6
13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel 2 Rois 18.17 Josué 10.3 2 Chroniques 32.9 Jérémie 4.29 2 Rois 8.18
14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus Mendacii in deceptionem regibus Israhel Josué 15.44 2 Rois 16.8 2 Chroniques 16.1-16.3 Psaumes 62.9 Psaumes 146.3-146.4
15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque Adollam veniet gloria Israhel 1 Samuel 22.1 Josué 15.44 Josué 15.35 Esaïe 10.5-10.6 Esaïe 7.17-7.25
16 decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te Esaïe 22.12 Job 1.20 2 Rois 17.6 Jérémie 7.29 Esaïe 15.2

Cette Bible est dans le domaine public.