Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 6.4     

1 Corinthiens 6.4
Vulgate


1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctosActes 18.14-18.15 Actes 19.38 1 Corinthiens 16.1 Matthieu 18.15-18.17 1 Corinthiens 14.33
2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetisMatthieu 19.28 Luc 22.30 Apocalypse 20.4 Apocalypse 2.26-2.27 Daniel 7.22
3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saeculariaLuc 8.14 Matthieu 25.41 Jude 1.6 Luc 21.34 1 Corinthiens 6.4
4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum1 Corinthiens 5.12 Actes 6.2-6.4
5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum1 Corinthiens 4.14 1 Corinthiens 15.34 Jacques 3.13-3.18 1 Corinthiens 11.14 1 Corinthiens 4.10
6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infidelesGenèse 13.7-13.9 Philippiens 2.14-2.15 2 Corinthiens 6.14 1 Jean 2.9-2.11 1 Jean 3.11-3.15
7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patiminiProverbes 20.22 1 Pierre 3.9 Jacques 4.1-4.3 Romains 12.17-12.19 1 Pierre 2.19-2.23
8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus1 Thessaloniciens 4.6 Marc 10.19 Colossiens 3.25 Malachie 3.5 Michée 2.2
9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteriEphésiens 5.4-5.5 Lévitique 18.22 Galates 5.19-5.21 1 Timothée 1.9-1.10 Lévitique 20.13
10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt1 Corinthiens 5.11 Galates 5.21 Ezéchiel 22.29 Ezéchiel 22.27 Matthieu 23.33
11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri1 Corinthiens 1.2 Hébreux 10.22 Actes 22.16 Ephésiens 5.26 1 Corinthiens 12.2
12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate1 Corinthiens 10.23-10.33 1 Corinthiens 9.27 1 Corinthiens 8.7-8.13 Romains 14.14-14.23 Hébreux 12.15-12.16
13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corporiMatthieu 15.17 1 Corinthiens 6.15 1 Corinthiens 6.19 Ephésiens 5.23 1 Corinthiens 3.16
14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suamActes 2.24 Ephésiens 1.19-1.20 Jean 6.39-6.40 2 Corinthiens 4.14 1 Corinthiens 15.23
15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absitRomains 12.5 1 Corinthiens 12.27 Ephésiens 5.30 Luc 20.16 Ephésiens 4.15-4.16
16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne unaGenèse 2.24 Ephésiens 5.31 Marc 10.8 Matthieu 19.5-19.6 Genèse 38.24
17 qui autem adheret Domino unus spiritus estJean 17.21-17.23 1 Corinthiens 12.13 Jean 3.6 Ephésiens 4.3-4.4 Galates 2.20
18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccatHébreux 13.4 Colossiens 3.5 1 Thessaloniciens 4.3 Romains 6.12-6.13 Proverbes 5.3-5.15
19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri1 Corinthiens 3.16 2 Corinthiens 6.16 1 Pierre 2.5 Ephésiens 2.21-2.22 Jean 2.21
20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro1 Corinthiens 7.23 Romains 12.1 1 Pierre 1.18 1 Pierre 2.9 Actes 20.28

Cette Bible est dans le domaine public.