Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Tite 1     

Tite 1
Vulgate


1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est Romains 1.1 1 Timothée 6.3 2 Timothée 2.25 Tite 2.11-2.12 2 Timothée 2.23
2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia 2 Timothée 1.1 Tite 3.7 2 Timothée 1.9 Tite 2.13 1 Jean 2.25
3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei 1 Timothée 1.11 1 Timothée 1.1 Tite 3.4-3.6 Tite 2.10 Actes 10.36
4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro Jude 1.3 2 Timothée 1.2 2 Pierre 1.1 2 Corinthiens 2.13 2 Corinthiens 8.23
5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui Actes 14.23 1 Timothée 1.3 Actes 27.7 2 Timothée 2.2 1 Corinthiens 11.34
6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos 1 Timothée 3.2-3.7 1 Timothée 3.12 Tite 1.6-1.8 Ezéchiel 44.22 Tite 1.10
7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum 1 Pierre 5.2 Luc 12.42 2 Pierre 2.10 Esaïe 28.7 1 Pierre 4.10
8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem 1 Timothée 3.2 Amos 5.15 2 Timothée 2.22 1 Rois 5.1 1 Timothée 4.12
9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere 1 Timothée 1.10 2 Thessaloniciens 2.15 1 Timothée 6.3 2 Timothée 1.13 1 Timothée 1.15
10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 1 Timothée 1.6 Actes 11.2 2 Thessaloniciens 2.10-2.12 Jacques 1.26 1 Timothée 1.4
11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia 2 Timothée 3.6 1 Timothée 6.5 Luc 20.40 Michée 3.5 Romains 3.19
12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri Actes 17.28 Romains 16.18 2 Pierre 2.15 Jude 1.8-1.13 2 Pierre 2.12
13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide Tite 2.2 2 Corinthiens 13.10 1 Timothée 5.20 Tite 2.15 2 Timothée 4.2
14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate Colossiens 2.22 2 Timothée 4.4 1 Timothée 1.4-1.7 Marc 7.7 Esaïe 29.13
15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia Romains 14.20 Romains 14.14 Romains 14.23 1 Corinthiens 10.23 1 Timothée 4.3-4.4
16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi 1 Jean 2.4 Esaïe 29.13 Ezéchiel 33.31 2 Timothée 3.5-3.8 Jude 1.4

Cette Bible est dans le domaine public.