Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 8.3     

Hébreux 8.3
Vulgate


1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelisHébreux 2.17 Hébreux 1.3 Hébreux 7.26-7.28 Colossiens 3.1 Hébreux 12.2
2 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homoRomains 15.8 Exode 28.35 Hébreux 11.10 Hébreux 9.8-9.12 Colossiens 2.11
3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offeratHébreux 5.1 Hébreux 9.14 Ephésiens 5.2 Hébreux 10.9-10.12 Hébreux 7.27
4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem muneraHébreux 7.11-7.15 Hébreux 5.1 Nombres 17.12-17.13 Hébreux 11.4 Nombres 16.40
5 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monteExode 25.40 Hébreux 10.1 Colossiens 2.17 Hébreux 11.7 Nombres 8.4
6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum estHébreux 7.22 Hébreux 12.24 2 Corinthiens 3.6-3.11 Hébreux 8.7-8.13 2 Pierre 1.4
7 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquirereturHébreux 7.11 Hébreux 7.18 Galates 3.21 Hébreux 8.6
8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novumJérémie 31.31-31.34 Hébreux 9.15 2 Corinthiens 3.6 Hébreux 12.24 Luc 22.20
9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit DominusDeutéronome 5.2-5.3 Galates 4.24 Jérémie 31.32 Exode 32.8 Psaumes 78.52-78.54
10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populumJérémie 31.33 2 Corinthiens 3.3 Ezéchiel 36.26-36.28 Ezéchiel 11.19-11.20 Hébreux 10.16-10.17
11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorumEsaïe 54.13 Jean 6.45 1 Jean 2.27 Jérémie 31.34 Jérémie 42.8
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memoraborRomains 11.27 Jérémie 50.20 Esaïe 43.25 1 Jean 1.7-1.9 Hébreux 10.16-10.17
13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est2 Corinthiens 5.17 Hébreux 7.18-7.19 Hébreux 7.11-7.12 Hébreux 9.15 1 Corinthiens 13.8

Cette Bible est dans le domaine public.